Latin
CAPUT IV
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3 302
Unproofread scanNot analysed yet
Contendit pariter istos Cometas a Deo productos fuisse usque a principio Mundi, &multo plures esse, quam Planetae, quorum motu cum modo per unam, modo per aliam Planetae orbitam transeant, &quamplurimos vapores emittant, specialiter quando ad Solem ascendunt, contendit his vaporibus, qui tandem in ipsos Planetas decident, ipsos refici, ac eorum exhalationibus ita reparari. Cometae sunt propria athmosphaera circumdati, sicuti terra, quae ab athmosphaeris caeterorum planetarum plurimum differt, nam athmosphaerae caeterorum Planetarum sunt materiae valde subtilis, cum parum luminis reflectat, sed athmospherae Cometarum ita crassae sunt, ut maximam lucis copiam reflectant. Circa Cometarum figuram, quo ad apparentiam, indubitatum est, ipsos habere figuram propriam a caeteris corporibus distinctam, cum nullum corpus sub tali figura inspiciatur. Circa quas apparentes figuras variae sunt opiniones, prima est eorum, qui asserunt, hanc figuram nihil aliud esse, quam luminis tractum per caput cometae transmissum, sicuti videmus, hoc fieri in aliquo obscuro cubiculo, in quod per aliquod angustum foramen solis radius ingrediatur. Sed isti parum videntur experti regularum opticae, nam ille tractus lucis ab alis re non provenit, nisi a reflexione lucis Solaris, quae teflexio causatur a corpusculis, qui per aerem volitant, nam lucis radii non videntur, nisi ab aliqua substantia, in quam cadunt, reflectantur. Secunda est Cartesii, qui hanc figuram nil aliud esse arbitratur, quan lucem Cometarum reflexam. Sed si hoc esset, etiam planetae hoc praestarent, similemque figuram haberent. Tertia, quae a Sapientissimo Isaceo Neuton etiam defenditur, est illa, quae asserit, hasce figuras aliunde non derivare, nisi a crassis exhalationibus, crassaque Cometarum Athmosphaera; nam cum hac sententia optime tine omnes figurae Cometarum apparitiones congruunt dum enim Cometa versus solem ascendit magis comatus aut taudatus, aut barbatus apparet, quod aliunde haberi non potest, nisi a majori copia vaporum vi caloris Solis emissorum, dum descendit minor apparet ejus figuta, quod ex minori vaporum emissione propter majptem distantiam a Sole naberi valde probabile est.