Latin
CAPUT IV
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3 304
Unproofread scanNot analysed yet
SPECTUS est concursus radiorum luminosorum Aa duobus planetis dimissorum in Terram, vel in lineam rectam incidentium; quapropter conjunctio est aspectuum principium. Aspectuum ratio, ut recte intelligatur, sciendum, integrum Zodiacum dividi in partes majores, vel minores, Minores Zodiaci partes sunt gradus, majores sunt duodecim illa signa Aries, Taurus &c. Constat igitur medium Zodiaci, quod sex signis absolvitur graduum esse 180. Trientem ejus, qui quatuor constat signis, graduum esse 120. Quadrantem, qui tribus constat signis, esse graduum nonaginta. Sextantem, qui duobus constat signis graduum sexaginta. E varia vero positione Planetarum inter se respectu signorum varii colliguntur aspectus. Aspectus planetarum, quo conjuncti sunt, conjunctio dicitur. Planetae cum aliquo signo Zodiaci dicuntur conjungi, non quod ad ipsum usque Zodiacum ascendant, sed quod in suis regionibus manentes infra hoc vel illud Zodiaci signum recte collocentur. Astrologi de his conjunctionibus, &specialiter Saturni, Jovis, &Martis mentionem saepissime faciunt, atque ab his conjunctionibus futuros eventus dignoscere existimant, &ex his hominibus bona, vel mala nuntiant; Sed quam temerarie hoc faciant, Scriptura iegatur; ipsa enim Jerem. 10. vers. 2. aperte ait: Asgnis Coeli nolite metuere quare isti potius irridendi, quam audiendi sunt. Aspectus, quo disjunguntur, disjunctio dicitur, quae fit vel per Zodiaci medietatem, vel per trientem, ni per quadrantem, vel per sextantem. Disjunctio per medietatem dicitur oppositio, &est aspectus, quo Planetae per sex Zodiaci signa, hoc est gradus 180.