Latin
CAPUT IV
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3 307
Unproofread scanNot analysed yet
Longitudo ab Astronomicis dicitur Ascensio, &attenditur a principio Arietis circa Zodiacum, &ideo dicitur ascensio, quia tunc stellae dicuntur ascendere, quando Signis Zodiaci appropinquant. Duplex est ascensio: alia est recta, &est arcus aequinoctialis inter initium arietis, &punctum circuli aequatori paralelli a stella descripti non oblique sed recte; Alia est obliqua, &est arcus aequatoris intercaptus inter initium arietis, &punctum aequatoris, quod oritur cum Stella in sphaera obliqua, quae ascensio pro varia sphaerae obliquitate varia erit.