# Ars dirigendae mentis. Vol. 3 307

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3, CAPUT IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/307
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/307

Longitudo ab Astronomicis dicitur Ascensio, & attenditur a principio Arietis circa Zodiacum, & ideo dicitur ascensio, quia tunc stellae dicuntur ascendere, quando Signis Zodiaci appropinquant. Duplex est ascensio: alia est recta, & est arcus aequinoctialis inter initium arietis, & punctum circuli aequatori paralelli a stella descripti non oblique sed recte; Alia est obliqua, & est arcus aequatoris intercaptus inter initium arietis, & punctum aequatoris, quod oritur cum Stella in sphaera obliqua, quae ascensio pro varia sphaerae obliquitate varia erit.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
