# Ars dirigendae mentis. Vol. 3 310-2

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3, CAPUT VIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/310-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/310-2

CAPUT VIII. De Solis, & Lunae Eclypsibus. NIHIL est in Astronomia, quod miram humani intellectus solertiam, acremque ejus perspicaciam magis ostendat, quam defectus solis, & Lunae clara explicatio, & accurata praedictio, qualis apud Astronomos habetur. Est autem Eclypsis vox Graeca, quae deliquium, aut defectionem significat, unde aegri, & moribundi, cum deliquium animi, & languor lethalis eos corripit, in Eclypsin incidisse dicuntur.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
