Latin
CAPUT VIII
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3 313
Unproofread scanNot analysed yet
Nam cum Luna multo minor sit terra, non potest ejus umbra totum terrae discum tenebris involvere sed exigua tantum ejus pars obscurabitur, &hae Eclypses omnes erunt partiales (fig. 102.) ex dictis constat, Eclypsim quae contigit morte Salvatoris fuisse penitus miraculosam, eo quia tunc erat tempus plenilunii, &non Novilunii, &quia fuit totalis, quod per Lunaris corporis interpositionem haberi non potest; Unde merito exclamavit Dionysius Areopagita. Aut Deus Naturae patitur, aut tota mundi machina dissolvitur.