# Ars dirigendae mentis. Vol. 3 313-2

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3, CAPUT IX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/313-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/313-2

CAPUT IX. De Theoria Mercurii, & Veneris. LI duo Planetae proxime ambiunt Solem, & adverHtuntur inter nos, & illum statis Temporibus transire instar macularum, quae per ejus discum ab occasu in Otum feruntur. Etenim quia sunt Terra, & Sole multo minores, hujus discum integrum obtegere nequeunt. Venus post conjunctionem a Sole recedit, & in dies magis elongan videtur, nunquam tamen soli opposita cernitur, sed & nunquam aspectum quadratum, aut sextilem attinget. Maxima Veneris elongatio deprehenditur esse 48. cireiter graduum.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
