# Ars dirigendae mentis. Vol. 3 313

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3, CAPUT VIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/313
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/313

Nam cum Luna multo minor sit terra, non potest ejus umbra totum terrae discum tenebris involvere sed exigua tantum ejus pars obscurabitur, & hae Eclypses omnes erunt partiales (fig. 102.) ex dictis constat, Eclypsim quae contigit morte Salvatoris fuisse penitus miraculosam, eo quia tunc erat tempus plenilunii, & non Novilunii, & quia fuit totalis, quod per Lunaris corporis interpositionem haberi non potest; Unde merito exclamavit Dionysius Areopagita. Aut Deus Naturae patitur, aut tota mundi machina dissolvitur.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
