Latin
SECTIO IV
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3 319
Unproofread scanNot analysed yet
SECTIO IV. De Chronologia. OUM studium Chronologicum maxime affine fit Astronomiae, a qua pendet veluti regula, ideo immediate post Corporum Coelestium explicationem illud exponere aggredimur. Ex hoc studio maxima utilitas oritur respectu universae Astronomiae, Geometriae, Geographiae, &Historiae, tam sacrae quam prophanae. Definitur autem Scientia metiendi, &distinguendi tempora Tempus autem est successio phaenomenorum in universo, &in plures partes dividitur, nempe diem, horam, hebdomadam, Mensem, apnum, lustrum, &Saeculum. CAPUT I. De partibus Temporis. ORMMA Temporis pars est hora, quae si sit natura*lis est 12. pars illius, &comprehendit spatium quod Sol consumit in percurrendo unum Zodiaci signum, &dicitur etiam composita ex duabus horis artificialibus. Hora artificiales sunt nostrae, &dividuntur in Babiloritas, quae sunt Horae aequales ab ortu Solis numeratae continua serie 24. I1. Heliacas, quae numerantur ab oerasu Solis, quibus utuntur Itali. In Europaeas, quae a media nocte numerantur, ut utitur Ecclesia Latina. Denique in Astronomicas, quae enumerantur post meridiem. Ad conciliandas ad invicem istas horas, &simul ad inveniendum horas ortus Solis meridici, &mediae noctis in quocunque loco, &Civitate oportet invenire arcus semi diurnos, &seminocturnos. Itaque addatur Arcus semidiurnus, vel seminocturnus horis Babilonicis; si aggregatum fuerit minus 12. horarum, exhibebit horas antemeridianas Europaeas; si vero majus, abjiciantur 12. &relinquentur horae Europaeae Pomeridianae, v. g. sit tempus semidiurnum horarum 7. &hora Babilonica 4. erit Europaea antemeridiana 11. sed si hora Babilonica sit 9. cum novem, &septem faciant 16. abjiciantur 12. remanent quatuor; consequenter hora Europaea promeridiana erit quarta.