# Ars dirigendae mentis. Vol. 3 319

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3, SECTIO IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/319
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/319

SECTIO IV. De Chronologia. OUM studium Chronologicum maxime affine fit Astronomiae, a qua pendet veluti regula, ideo immediate post Corporum Coelestium explicationem illud exponere aggredimur. Ex hoc studio maxima utilitas oritur respectu universae Astronomiae, Geometriae, Geographiae, & Historiae, tam sacrae quam prophanae. Definitur autem Scientia metiendi, & distinguendi tempora Tempus autem est successio phaenomenorum in universo, & in plures partes dividitur, nempe diem, horam, hebdomadam, Mensem, apnum, lustrum, & Saeculum. CAPUT I. De partibus Temporis. ORMMA Temporis pars est hora, quae si sit natura*lis est 12. pars illius, & comprehendit spatium quod Sol consumit in percurrendo unum Zodiaci signum, & dicitur etiam composita ex duabus horis artificialibus. Hora artificiales sunt nostrae, & dividuntur in Babiloritas, quae sunt Horae aequales ab ortu Solis numeratae continua serie 24. I1. Heliacas, quae numerantur ab oerasu Solis, quibus utuntur Itali. In Europaeas, quae a media nocte numerantur, ut utitur Ecclesia Latina. Denique in Astronomicas, quae enumerantur post meridiem. Ad conciliandas ad invicem istas horas, & simul ad inveniendum horas ortus Solis meridici, & mediae noctis in quocunque loco, & Civitate oportet invenire arcus semi diurnos, & seminocturnos. Itaque addatur Arcus semidiurnus, vel seminocturnus horis Babilonicis; si aggregatum fuerit minus 12. horarum, exhibebit horas antemeridianas Europaeas; si vero majus, abjiciantur 12. & relinquentur horae Europaeae Pomeridianae, v. g. sit tempus semidiurnum horarum 7. & hora Babilonica 4. erit Europaea antemeridiana 11. sed si hora Babilonica sit 9. cum novem, & septem faciant 16. abjiciantur 12. remanent quatuor; consequenter hora Europaea promeridiana erit quarta.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
