# Ars dirigendae mentis. Vol. 3 321

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3, SECTIO IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/321
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/321

dicitur: Quod Maria Magdalena venit ad sepulchrum in aurora, quae lucescit in prima Sabbati, & prima dies hebdomadae dicebatur prima Sabbati, secunda Sabbati &c. & vigilia Sabbati dicebatur parasceve. In ritu autem Ecclesiastico prima dies dicitur Dominica, feria secunda, seria tertia &c. Ex diebus conficitur mensis, & ex mensibus annus. Nomine mensis venit pars dundecima anni seu spatium 30. dierum circiter. Mensis alius est Solaris, alius Lunaris. Iste subdividitur in Periodicum, Synodicum, & Illuminationis. Solaris est spatium quo Sol percurrit vigesimam partem Eclipticae, estque dierum 30. horarum 10. cum semisse; quamvis ad majorem numerationis facultatem, aliis mensibus tribuuntur dies 30. aliis 31. quia adhuc 6. circiter horae supersunt, ut compleatur tempus quo Sol omnia Zodiaci signa percurrit quarto anno additur dies mensi Februarii, qui annus dicitur bisextilis. Mensium dies signantur secundum series numerorum. incipiendo a prima die cujuslibet mensis. Olim a Romanis designabatur per Kalendas, Idus, & Nonas; prima igitur dies dicebatur Kalendis, quae idem valet ac voco, eo quia Populus vocabatur ad campum Martium. A Kalendis Kalendarium dicitur, item postea per Nonas, & Idus, dicuntur Nonae, eo quia a Nonis ad Idus 9. dies numerantur. Idus autem dicitur a voce Etrusca Iduare, seu dividere, eo quia menses dividit in partes aequales, ut autem sciatur, quae sit nonarum varietas hos versus invenere Astronomi. Sex Tom. III. Sex Majus Nonas, October Julius, Mars Quatuor, at reliqui dabit Idus quilibet octo. Igitur enumeratio ordine retrogrado fit; itaque cujuslibet mensis dies dicitur Kal. dies antecedens, id est ultima praecedentis mensis pridie Kal. & sic procedendo in mense v. gr. Martii usque ad 16. Inclusive dicenstea per Idus, ac denique per Nonas.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
