# Ars dirigendae mentis. Vol. 3 322

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3, SECTIO IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/322
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/322

Mensis Lunaris est spatium, quo Luna Zodiacum percurrit, & ut dixi alius est Synodicus, idest spatium, quo Luna percurrit ab una conjunctione cum Sole, ad aliam. Alius Periodicus, id est tempus quo Luna consumit recessu ab uno puncto Zodiaci, usque ad reditum ad idem punctum, spatium, quo Luna perficit integrum circuitum Zodiaci, qui est fere dierum 27. horarum 7. min. 43. secundi 7. Ex mensibus constituitur annus & quia mensis alius est Solaris, alius Lunaris, ideo & annus, alius est Solaris, & alius Lunaris. Solaris est spatium, quo Sol integram peragit revolutionem, per Eclycticam dividitur in Astronomicum, & Civilem. Primus est tempus, quo Sol percurrit Eclycticam, & dierum 365. horarum 5. minut. 49. Civilis est ille, quo utuntur Nationes, proinde varius fuit apud diversas Gentes, apud quas modo erat in usu Lunaris, modo Solaris. In primis Aegyptii antiquissimis temporibus annos habuere menstruos, deinde trimestres, auctoribus Plinio lib. 7. cap. 44. Plutartho in Numa, aliisque. Hinc annum duodecumenstrem 369. dierum fecere: Demum Aseth Aegyptiorum Rex trigesimus secundus quinque dies epagomenas in fine adjecit. Postquam Aegyptii a Romanis subjugati fuerunt, annum Julianum recepere aliqua tamen cum differentia. Retinuere nimirum menses Nabonassareos cum quinque diebus epagomenis, & quarto quovis anno diem intercalarunt inter 28. & 29. Augusti, neque intercalatio eodem anno facta est, quo in Juliano; sed proxime praecedente. Denique initium anni respondet 29. Augusti anni Juliani. Caeterum annus Julianus ad formam Nabonassarei accomodatus Actiacus appellari solet, quia haud ita multo post victoriam Actiacam eodem uti coeperunt Aegyptii. Numeri Dierum. Nomina Mensium. Thot Paophi Athyr Chojac Tybl Mecheir Ghamenoth Pharmuti Pathon Pauni Epiphi Mesori Syriaci anno Solari utebantur ducto initio a principio octobris anni Juliani, a quo nonnisi Mensium nominibus differt, ut ex sequenti Schemate apparet. Dierum numeri. Menses Juliani. Menses Syriaci. October Tishria prior Tishrin November post. Canun December prior Januarius Canun post. Shabit Februarius Martius Adar Nisan Aprilis Majus Aiyar Junius Haziram Julius Tamuz Augustus September. Elul PerPersae pariter anno Solari utebantur 365 dierum, ex duodecim mensibus 30. dierum, & quinque diebus Epagomenis in fine adjectis compositus. Vocatur vero hic annus Vezdegerdicus, ut distinguatur ab anno Solari fixo; quo Persae ab anno 1079. uti caeperunt; intercalatione sexies, vel septies quadriennio; deinde semel quinto demum anno facta, & qui Gelaleus vocatur. Definiunt nempe annum Tropicum, seu Astrono Menses Persarum. Numeri dierum. Asrudia meh Ardihaschet meh Cardi meh Merded meh Schabarir meh Thir meh Mehar meh Aben meh Adar meh Di meh Beben meh

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
