Latin
CAPUT II
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3 325-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT II. De Epochis. EX vario annorum numero varias periodos sibi constituerunt populi, quae aerae seu Epochae dicuntur nihilque aliud sunt, quam fixi quidam Cardines, seu indices, quibus rerum gestarum indigitantur tempora. Graeci Olympiadem appellant spatium quatuor annorum; dicta est ab Olimpiade Urbe, quia quolibet quinto anno; qui erat primus sequentis Olimpiadis ludi celebrabantur. Annus primus Olimpicus incoepit anno Mundi 3228. ante Urbem conditam 28. Romani invenerunt lustrum, a lustratione appellatum, estque spatium quinque annorum; quo tempore Censores mutabantur Auctore Servio Tullio Quarto Romanorum Rege.