# Ars dirigendae mentis. Vol. 3 328

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3, CAPUT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/328
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/328

CAPUT De Cyclis. NNORUM Series intelligi perfecte non possunt, absAque quod dignoscantur notae Chronologicae, quibus tempora a se invicem distinguuntur. Cyclus igitur definitur Certus annorum numerus, in seipsum completa varietate numeroque revolutionum rediens. Sex potissime sunt Cycli, scilicet Solaris, Lunaris, seu aurei numeri, Indictionis, Bisextilis, Periodi Victorianae, & Periodi Julianae. Pro Cycli Lunaris intelligentia sicut, & solaris, & Inditionum, qui ex annorum Julianorum combinatione constituuntur; priusquam ad Cyclos particulares deveniamus explicandus est annus Julianus. Jum diximus annum Solarem alium esse naturalem alium Civilem. Civilis, qui ad usum Populi accomodatus est, constat diebus 365. horis 6. quae tamdiu differunt, donec collectae diem efficiant; qui quarto quoque anno accedens ad summam 24. horarum facit annum bisextilem. Hic annus Julianus appellatur, eo quod, cum Julius Caesar ad comunem usum Urbis Romanae transtulerit. Causa vero emendati a Julio Caesare Kalendarii fuit faeda ejus corruptio priorum Pontificum, penes quos erat apud Romanos intercalandi, & annum Lunarem, quo utebantur Romani; inde a Numa Pompilio revocandi ad Solarem cura. Quamobrem Julius Caesar anno solari Egyptiorum consuetudine conscius factus, coactus est annum reformare, illumque reducere ad praesentem statum, cujus initium est a Kalendis Januarii, & isti vocantur anni Juliani, idest secundum reformationem factam Julio Caesare anno 41. ante Christi Nativitatem. Celebriores Cycli sunt Lunaris, seu aureus numerus, & Solaris. Circa Lunarem suppono, quod supra diximus, mensem Lunarem alium esse periodicum alium Synodicum; itemque annum Solarem majorem esse diebus 11. Cyclus ergo Lunaris inservit ad reducendum annum Solarem, ad Lunarem & definitur revolutio 19.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
