# Ars dirigendae mentis. Vol. 3 329

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3, CAPUT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/329
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/329

annorum quibus decursis Neomeniae seu novilunia ad idem ferme principium redeunt, unde profectae sunt, ita ut evoluto illo annorum Cyclo iterum annus, qui sequitur, dicatur primus, deinde secundus, postea tertius, donec perveniatur ad 19. postquam rursus incipit annus primus Cycli Decemnovennalis. His Cyclus aureus numerus appellatur propter ejus, ut ita dicam, auream utilitatem. Dicitur 19. annorum revolutio; quia 19. anni Juliani conficiunt dies 6939. & horas 18. sed 235. Lunationes comprehendunt dies 6939. horas 16. minut. 32., ergo in 19. annos Julianos complentur, qui continet 235. Lunationes. Ad inveniendum annum Cycli Lunae tria praestanda sunt, primo investigari debet quotus sit annus aerae vulgaris, deinde decurrenti anno aerae Christianae semper addenda est unitas, postea summa illa dividatur per decem, & novem, quod residuum erit aureum numerum designabit, & si nihil supersit erit ultimus, nempe 19. Unum addes annis Domini summamque novennis Et denis tribues numerus tibi ut aureus adsit Ex his patet epactas esse excessus anni Solaris, supra lunarem, ut autem excessus superetur institutus est Cyclus Lunaris, quo completo nullus est excessus anni Solaris supra Lunarem. Ut autem dignoscatur quolibet currenti anno Epactarum Numerus, recurrendum est ad sequentem Tabulam. Ordo bas Epactae Epactae Epactae anni anni annorum XMI XVII XXII XXVIII III XXIV XIV Ixx VIII xxv xix XII xxx

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
