Latin
CAPUT
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3 331
Unproofread scanNot analysed yet
,diemque unum, ideo contingit, ut in eandem feriam, literamve annus desinat, a qua duxit exordium, ideoque, sequens annus non jam ab eadem feria, sed a sequenti sumat initium; unde littera A, quae primo Januarii diei erat affixa, eandem amplius feriam non designet Attamen si Bisextilis annus nusquam intercederet, orbis ille hebdomaticus septem annis absolveretur, atque ita singulo quoque septennio singulae per Orbem siterae vicisum Dominicam diem designarent. Verum quia annus bisextilis quarto quoque anno recurrens aequabilitatem cursus interpellat, quia in eandem, unde incaepit, feriam non terminatur, sed in sequenti to quia in bisextili duae sunt literae Dominicales propter diem intercalarem; qui in bisextili interponitur; Inde fit, ut Orbis iste literarum Dominicalium, non jam septem annis, sed quatuor septem, hoc est 28. annis aefiniatur, qui numerus 28. annorum Cyclus Solaris dicitur. Ut autem dati cujuscumque anni post Christum tatum inveniatur Cyclus Solaris, atque littera Dominicalis ad annum Christi datum, adde novem, &summam divide per 28. ,numerus qui relinquitur est Cyelus Solaris, quod si nullus fuerit residuum erit 28. Cyclus Solis inde quaeratur in Tabula Juliana, vel Gregoriana infra positis, littera eidem respondens erit Dominicalis, quod si duae respondeant annus propositus