# Ars dirigendae mentis. Vol. 3 34

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3, CAPUT V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/34
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/34

Non enim currit eadem paritas de homine, ac de rebus pure materialibus, cum enim homo, ex spiritu, & corpore constituatur, ideo praeter substantiam materialem admittitur spiritualis, caeterum in aliis compositis pure materialibus forma salvatur per solam dispositionem materiae. Haec sunt, quae a Recentioribus circa formam proponuntur caeterum saniori consilio dicendum vere dari formas substantiales, alias non daretur principium intrinsecum operationis, nec esset unde una res ab alia distingueretur.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
