Latin
TRACCATUS II
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3 35
Unproofread scanNot analysed yet
Si Corpus distingueretur a re locata, vel locus ille esset corpus vel non: Si primum, ergo dum corpus esset in loco, daretur corporum penetratio: daretur scilicet in eodem spatio locus, qui esset corpus, &corpus lotatum: Si secundum, ergo nihil insuper, si daretur locus distinctus a re locata, dari deberet corpus ambiens universum, universum enim est in loco, &patiter aliud corpus ambiens illi contiguum in infinitum. Relicta igitur Aristotelis definitione, Recentiores definiunt locum spatium a corpore occupatum, non quod spatium distinctum sit a corpore, sed quod loci quantitas consideretur juxta spatii quantitatem Ex his oritur difficultas unde desumatur immobilitas loci, &in primis, suppono non desumi ab externa superficie ambiente, cum illa variata, adhuc idem locus permaneat: Exemplum habemus in arbore in Fluvio plantata, quae continuo mutat superficiem aquae, esto immobilis remaneat in loco suo. Hinc Peripatetici immobilitatem desumunt a distantia, a punctis fixis universi, videlicet a Mundi polis, &caeteris punctis cardinalibus. Ab hac sententia non differunt Cartesiani, quamvis non conveniant in eo, quod puncta illa physice fixa, uti supponuntur in Sistemate Ptolemaico, &Tyconico, Cartesiani immobilia tantum asserunt per nostram considerationem. Haec sententia tanquam probabilior demonstratur primo quia nobis certe non constat puncta illa fixa esse: dibzy G Google se: secundo, quia Caelestis materia continuo fluit, &refluit; Ex his eruitur locum, pro formali: tantum respectum, &relationem dicere ad puncta assignata; consequenter variando relationem, variatur locus formalis, seu ut loquitur Purcotius, Mathematicus, &dum variatur superficies, variatur tantum locus materialis, vel ut ait Purcotius, Physicus.