Latin
CAPUT V
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3 354
Unproofread scanNot analysed yet
&inde numerari coepit sub Imperio Justiniani, ut idem esset Graecis Indictio, quod anni principium. Tertia Pontificia, factum est, ut Indictiones cum anni Juliani principio concurrerent auctoritate Pontificia, quae incipit a Kal. Januarii. Cum autem haec omnia absque aerae Christianae notitia recte intelligi non possint, ideo breviter, quid sit aera Christiana explicandum est. Aera Christiana est numerus annorum a Christo nato, cujus Auctor fuit Dionysius Exiguus; In hac Epoca omnes conveniunt, quamvis de anno, in quo Christus natus est, maxima sit inter Eruditos contentio. Volunt etiam Eruditi Dionysium Exiguum inassignando anno Natalis Domini quadriennio solito hallucinatum fuisse; statuit enim Natalem Christi anno a Creatione Mundi 4004. cum Eruditi contendant contigisse anno 4000. Aera Dionysii in computatione annorum usurpat Ecclesia Romana, quae hac ratione praesentem annum, quo haec annotamus, scribit 1738. cum revera sit 1742. Periodus Victoriana est Cyclus, seu Orbis annorum refultans ex Cyclo Solis, &Lunae Periodus autem Juliana est Orbis annorum ex triplici Cyclo Lunari, Solari, &Indictionis, ex quibus inter se multiplicatis resultant anni 7980. Si enim in Cyclo Solis annorum 28. e cyclo Lunae annorum 19: fiat summa multiplicando 28. p. 19. consurget summa annorum 532. ex quibus constituitur periodus Victoriana. Si insuper ista summa annorum 532. multiplicetur per numerum Indictionis 15. idest, si quindecies multiplicetur summa annorum 532. subcrescet usque ad summan 7980. quibus tota continetur Periodus Juliana, ado oogle ut illorum annorum Cyclo expleto statim habebitur annus primus Indictionis, aurei numeri, &Cycli Solaris. Hanc artificialem periodum adinvenit Scaliger vir in Doctrina temporum versatissimus. Fingitur autem incoepisse periodus Juliana anno 710. ante mundi Creationem. Haec, quae de temporum Doctrina breviter adnotavimus, quantae sint utilitatis, explicabile non est, cum ad sacram, &prophanam Historiam quam maxime inserviant, quia imo impossibile est eas recte intelligere sine Doctrinae temporum cognitione. ELEN