Latin
TRACCATUS II
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3 37
Unproofread scanNot analysed yet
Secundo, per solam punctorum variationem habetur motus: ergo a fortiori per successivam partium apbyGoogl applicationem contingentium, quia si dum variatur ordo respectu primi &universalis continentis intra ipsum remanendo, vere salvatur motus, a sortiori variabitur, dum peculiare continens, quod immediate Corpus tangit, mutatur. Tertio, quia non est alius modus exprimendi motum, nam per definitionem Aristotelis, non nisi obscurum habemus; per translationem enim, non nisi, quod per ipsum motum significatur, traditur; quid enim est transferri nisi moveri, &quid translatio, nisi motus. Plura objici solent, &Primo. Dum mutatur applicatio partium non fit mutatio loci, &situs, nec concipitur successio quaedam necessaria a motu exigita. Resp. dist. cons. Non movetur motu relative proprio, &physico, Neg. motu relative comuni, &mathemaico, conc. in hoc enim consistunt praejudiciorum Infintium occupationes, ut homines tantum moveri concipiantur, cum longum spatium percurrant, cum id tantum exigatur a motu relative communi. Obiic. 2. De ratione loci est quod sit immobilis, sed ambiens non est immobile: ergo non est verus locus, consequenter mutando superficiem non mutat locum. fesp. Immobilitatem tantum convenire loco Mathematico non autem physico: insuper etiam locus physicus est immobilis, nam sicut debeo habere eandem distantiam, ut sim in eodem loco Mathematico, ita candem superficiem, ut sim in eodem loco physico. Insuper etiam locus Physicus est immobilis, nam sicut debeo habere eandem distantiam, ut sim in eodem loco Mathematico, ita &c. Obiic. 3. Si vera esset nostra sententia, nulla corpora quiescerent, cum aer ambiens semper moveatur. Resp. in primis multa videri quiescere, quae revera moventur, ut probati Philosophi naturae investigatores observarunt: Itaque si revera moveretur totum ambiens, etiam totum corpus moveretur: si aliqua tantum, aliqua pars, solum partialiter moveretur. Ergo in ista sententia de facto moveretur terra. Resp. in primis: Quando Sistematici disputant de motu terrae loquuntur de motu mathematico, non autem physico: Insuper etiam in isto sistemate terra quiesceret, cum semper in eodem aere, &ambiente conservaretur, etsi partialiter una pars ascendat, altera descendat. Caeterum si loquamur de motu juxta communem, &vulgarem ideam, quam homines de motu habent, profecto quiescit, juxta illud Script. Terra in aeternum stat.