# Ars dirigendae mentis. Vol. 3 38

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3, CAPUTII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/38
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/38

CAPUTII. De Quiete & duratione. QUIES definitur Permanentia corporis in eodem loco; circa quam duae excitantur difficultates, quarum prima est an quies sit modus positivus corporis, vel simplex motus negatio. Cartesius secunda parte Principiorum cap. 23. contendit esse quid positivum, vult enim id, quod quiescit, vim habere ad perseverandum in sua quiete, quam sententiam amplexus est de Regis Lib. 1. p. 2. cap. 3. Phys., ubi affirmat motum aeque appellari posse cessationem quietis & quietem cessationem motus idem affirmat Rohaultus contendens omnia corpora, natura sua motui resistere, ideoque librae utrinque magnis ponderibus oneratae aequilibrium non facile tolli. Ex sententia tali ratione suadetur, quia quies, non minus est certus, & determinatus corporis status; corpora enim dum quiescunt habent talem modum essendi, nec urget exemplum tenebrarum, quae in sola lucis carentia consistunt; nam ut observat Purcotius, tenebrae si considerentur respective ad nos, sunt utique quid privativum cum per ipsas privamur multis bonis, si autem considerentur respective ad aerem, sunt quid pariquid positivum, & de facto, si quies nihil esset, ter & metus, cum non minus motus sit carentia quietis, quam quies carentia motus.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
