Latin
ASSERTIO NEGATIVA
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3 42
Unproofread scanNot analysed yet
Quia licet tumultuario quodam motu agitari potuisset, minime autem regulariter ita disponi ut Cartesianos vortices constitueret. Cur enim in vortices agitarentur particulae? Cur non tota illa moles in unum tantum vorticem agitaretur? vel si in plures cur non in duo tantum, aut tres? Nec recurrendum est ad supremam conditoris providentiam, quia hypothesis haec fingit ut rerum exordium explicari possit juxtam connaturalem naturae ordinem. Quarto denique quia mundi exordium nobis aperte explicat S. Scriptura, in quae nulla mentio de materia illa quadrata, nullumque verbum de ejusdem divisione pervolvitur. Haec igitur sunt, quae primam Cartesii hypothesis partem omnino evertunt, nisi forte Cartesii confessionem pro excusatione admittamus; fatetur enim hypothesim hanc non substinuisse tanquam veram, sed ut aliquem exponeret ordinem, quo res formari potuisset, haec enim sunt ejusdem verba. Etsi credi nolim corpora hujus aspectabilis mundi genita unquam fuisse ullo modo ut supra descriptus est. Noverat igitur res esse considerandas sub aliqua hypothesi, non sub qua Deus defacto illas condidit, sed qua aliquo modo formari potuissent. Sicut si quis vellet hominem considerare in prima sui formatione, formari potuisset juxta rerum seriem immaginariam quandam hypothesim, cum primus homo ab alio provenire non possit. Rectius igitur dicendum, Deum ab initio condidisse prima elementa ex quibus singula corpora constituerentur: quod insinuare videtur Sacra Scriptura in primo Genesis ubi dicit; In Principio creavit Deus Caelum, &Terram. Quae verba expresse significant materiam extensam, &informem ut explicat Cornelius Alapide super illa verba Caelum &terram, idest utriusque materiam informem, unde Chaos appellatur, &Augustinus lib. 11. de Civit. Dei cap. 9. per Caelum Angelos intelligit, per Terram vero materiam informem, ex qua magna corpora constituta suere, quamobrem Scriptura affirmat mundum fuisse successive septem dierum spatio formatum, ideo ibidem habetur, Deum dixisse, fiat Lux, fiat firmamentum, fiant Luminaria, quasi ex illo materiae motu singulis diebus singuli vortices cum suis corporibus fuerint formati; Quarto dum incipit terrae ornamenta describere amplius non utitur verbo Fiat; sed ait producat terra herbam virentem quia herbae, plantae, &Alia non fuerunt ex motu materiae, sed ex seminibus, &ovis a Deo creatis.