# Ars dirigendae mentis. Vol. 3 43

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3, ASSERTIO NEGATIVA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/43
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/43

Naturalis evidentia id convincit cum Deus, & natura simplicissimas semper intendant leges, consequenter nullum videtur motivum asserendi laudatam hypothesim, si Deus statim illa elementa absque ulla praesupposita materia dividendi curare potuit. His igitur explicatis, quae circa Cartesii Hypothesim sentienda sint ad propositam in principio difficultatem de motus causa accedendum est; dicimus itaque motus causam esse solum Deum, ut fatetur etiam S. Thomas prim. part. quaest. 414. art. prim. ubi sic ait, Deus causa est omnis motus materiae, quod etiam habet 2. 2. quaest. 6. art, prim, in 3. , & ratio est quia ab eo primo motus proficiscitur, a quo corpora possunt transferri & immotus motum valet producere, constat autem propter Dei nullam aliam esse primam causam. Insuper nullum corpus ex sola natura moveri potest, quin ab alio moveatur, consequenter cum non detur processus in infinitum ad primum motorem deveniendum est. Prima ergo motuum causa est Deus. 2. Autem cui primo Deus dedit motum ut continuo moveretur & caetera corpora impelleret, est materia subtilis, quia motus ab ea materia ducit originem, quae fuit primo a Deo mota, & qui idonea & apta est ad motum conservandum; haec autem est materia subtilis propter suam maximam agilitatem, corpora enim quo fluida eo aptiora ad motum, ut experientia demonstrat in fluidis, aquam videlicet, aere &c. & ideo aer magis promptus est ad motum quam aquam, & aqua ipsa, quo purior eo aptior ad motum.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
