# Ars dirigendae mentis. Vol. 3 46

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3, SECTIO II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/46
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/46

Unde per vim elasticam nisum illum intelligimus, quo compressa a vi comprimente liberata in pristinum statum restituuntur: Hinc patet ad virtutem elasticam requiri duritiem commixtam cum partium flexibilitate, ut simul suam tueatur figuram, & sese restituat, quapropter si extaret corpus omnino durum, ut essent atomi Epicureorum, esset destitutum vi elastica, item corpus omnino liquidum omnis figurae recipiendae capax, ut esset materia primi Elementi Cartesii, elaterio careret, quia premi non posset, nec resilire. Qua de re corpus perfecte durum simpliciter, & absolute illud est, quod ab ictu figuram non mutat, an revera detur in rerum natura in praesenti non est definire. Pariter corpus molle quamvis censeatur illud quod ab ictu figuram mutat si tamen sit perfecte molle cum vi propria non possit se restituere in pristinum statum ideo vi caret elastica. Corpora ergo omnia virtute elastica sunt praedita, quia nullum est Corpus, quod premi non possit, & se restituire in pristinum statum, adeo ut etiam aer fluidus, & mollis respectu ad corpora duriora, in se tamen habent partes aliis duriores veluti, lanae, pili, qui flexi se erigunt. Ita marmor virtutem habet elasticam, potest enim mutare situm, & figuram, ut apparet dum exploditur bombarda, imo dum percutitur insensibiliter mutat figuram. Motus elaterii causa est materia subtilis, quatenus exit e poris, & per eosdem iterum ingreditur. Supponimus enim in minimo etiam corpore innumeras esse vias, seu poros per quos ingreditur, & egreditur hujusmodi materia, exemplum habemus dum marmor percutitur silice, tunc enim emittit aliquas particulas ignis, quae nil aliud sunt quam particulae materiae exilissimae verticoso motu agitatae. Difficile dictu est quam necessaria sit virtutis elasticae notitia, ad innumera propemodum phaenomena explicanda; ideo ulterius, & quidem fusius loquemur, tum de elementorum gravitate, tum explicando phaenomena, quae in merum vacuii olim referebantur, tum denique de aeris gravitate agendo: hic sufficit generaliter adnotasse quid sibi velit vis elastica.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
