Latin
CAPUT II
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3 49
Unproofread scanNot analysed yet
Ubi singulare est: Quod angulus reflexionis sit aequalis angulo incidentiae: Refractio est corporis incurvatio quae corpori accidit dum per corpus porosum, vel fluidum penetrat Tres profluunt ex supradictis legibus regulae pro situ, &motu corporum in fluidis, quarum I. Corpus ejusdem molis, &gravitatis cum aqua cui imponitur, eidem innatat, quia massa aquae, quae spatium corporis occupat, tantum potest resisterequantum corpus impellere valet. II. Si vero moles corporis gravior aequali mole liquoris, corpus fundum petit, quia tum plus impellit, quam aqua resistit. III. Si corpus autem levius, quam moles aquae ipsius spatium occupantis tum illud supernatat: inde apparet gravitatem esse modo ideam relativam. Saepe etiam accidit, ut corpus à diversis causis simul moveatur, quo facto corpus accipit metum, qualem Physici vocant compositum. Hinc accidit, ut globus de malo navis celeriter motae demissus, in recta linea decidat Ex dictis apparet, quod motus sit 1. Rectus, qui fit per lineam rectam, quorsum referunt motum oscillatorium. 2. Circularis, qui fit circa centrum, &axin, &3. mixtus, qui ex circulari, &recto componitur, ex. gr. motus trocli.