# Ars dirigendae mentis. Vol. 3 50

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3, CAPUT III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/50
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/50

Centrum gravitatis est medium cujuscumque gravis, quod in aequilibrio ponitur, quod etiam dicitur centrum cujuscunque vorticis v. gr. Centrum terrae, ad quod tendunt omnia, quae in globo terrestri moventur, quibus positis, sit ASSERTIO. Omnia, quae moventur, moventur per lineam directionis ad centrum. Haec Thesis est Neutonianae Philosophiae fundamentum, ex cujus ignorantia in multos errores lapsi sunt veteres, & probatur, quia nisi ad centrum tenderent per lineam directionis aequiponderari non possent; si enim corpus sphaericum, aut quodlibet aliud corpus, cujus centrum gravitatis sit C. ejus motus non fieret per lineam directionis, nunquam perveniret in B. , nullum siquidem haberet principium motus directionis, nec possent homines circumferri per globum Terraqueum, cum in corpore sphaerico non possit fieri motus, nisi respective ad centrum ipsius. Hinc experientia demonstrat, hominem sese inclinare non posse in partem anteriorem, aut posteriorem aut ad latera, nisi linea directionis transeat per exteriorem partem quantitatis, cui immittitur ea parte, qua se inclinat. Ita motus volucrum per lineam directionis libratur, dum enim volucres caput terram versus inclinant pedes antrorsum inflectuntur, & hoc pacto suas actiones aequilibrare valent, ut patet figura 11.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
