# Ars dirigendae mentis. Vol. 3 51

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3, CAPUT III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/51
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/51

Nec dicas I. motum progressionis hominum lineam directionis mutare. 2. non posse explicari quomodo animalia tendant ad centrum. 3. Plantae in superficie terrae constitutae dum crescunt non servant lineam directionis, cum frondosae sint, & in varios ramos dispergantur. Resp. ad primum, quod licet homo mutet locum, lineam tamen servat directionis, alias rectus stare non potest, nec Antipodes imaginari: videatur fig. 9. In secundo ipsa animalia moveri per lineam directionis quae transit per centrum animalis, & in puncto contat, ctus diagonalium quae inter pedes imaginantur, ut videre est in fig. 10. Ad tertium plantas pariter servare lineam directionis, habent enim centrum gravitatis directe ad centrum Terrae ut patet in fig. 8. Quapropter si in centro terrae semen plantetur, planta crescet circulariter, & sub forma radiosae sphaerae ut apparet fig. 11. Ex dictis colligitur primo. Si duo homines essent in centro terrae, & unus ascenderet versus A. alter versus B. per eamdem scalam A. B., uterque ascenderet, quia a centro descenderet, ut demonstrat figura 12. Secundo planetas omnes moveri per lineam directionis ad centrum solis, ut probat Neuptonus, & suo leo demonstandum. Tertio si daretur planum inclinatum pertingens usque ad Coelum, non possent homines per illud ambulare, eo quia deperderet lineam directionis, & tandit din capite ipsi plano adhaereret, ut Fig. 7. ostenQurto nec duos homines, nec duos parietes, nec duas arbores esse in eodem plano perpendiculariter, is naiecdie ad nos. Quinto homines ambulantes majus spatium conficere Capite, quam pedibus, eo quia majorem circumfera & apuri.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
