# Ars dirigendae mentis. Vol. 3 54

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3, CAPUT III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/54
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/54

& maxime gaudere vi elastica, quia aer ad centrum corpora propellit, ut pluribus experimentis Boyle demonstrat, & specialiter per tubum Turicellaneum, seu Barometrum, quod est praecise institutum ad aeris gravitatem mensurandam. Item per machinam Pneumaticam. Plures experientiae demonstrant aerem gravitare, quae experientiae in sequentibus capitibus explicantur, cum nimis prolixum foret, in hac praefatione singula afferre, ideo ut ordinate procedamus, primo, ostendam aerem esse gravem, secundo gravitare in proprio loco; tertio explicabo Phaenomena, quae ab antiquis in metum vacui referebantur; quarto explicabo Phaenomena machinae Pneumaticae, denique ostendam nullum dari positivam levitatem; priusquam tamen ad particularia deveniamus, quae praesentis thesis generales objectiones sunt solvere oportet. Objic. 1. Motus aeris est circularis, ergo nequit corpora perpendiculariter propellere ad terram. Resp. Quod si respiciamus ad communem totius atmosphaerae; motum profecto esse circularem, secus vero si respiciamus ad motum cujuscumque columnae, a quo praecise attenditur corporum gravitas; attenta ratione basis. Contra: si tota gravitas penderet a columna aeris sequeretur primo aequaliter gravitare molem plumbi, ac ligni, aut alterius mollioris corporis, secundo quod sentiremus capite vel manibus pondus columnae aeris, quae supra nos est, Tertio non esset, quod celebri experimento observavit Dominus Mariotte, Mercurium in Baromestro ascendere ad altitudinem 27.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
