# Ars dirigendae mentis. Vol. 3 56

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3, CAPUT III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/56
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/56

Insuper particulae aquae & terrae commiscentur cum particulis aeris, & proinde debilitant motum ipsius aeris ne suo pondere premat, & sursum Hydargyrum substentat. Objic. 3. Mercurius aliquando non ascendit, sed adhaeret partibus tubi, ergo &c. Resp. id procedere, propter Hydargyri particulas ramosas, & asperitatem parietum, quibus adhaeret, quae adaesio impedit, ne aer sursum impellat particulas illas Mercurii. Objic. 4. Si effectus Mercurii in Barometro penderet a pressione aeris, corpora graviora a levioribus premerentur, siquidem aer levior est Hydargyro atqui hoc est contra regulas motus, ergo &c. Resp. distinguo maj. corpora graviora, gravitate absoluta concedo, respectiva nego, corpus magis grave, gravitate absoluta premi potest a leviori, quod sit gravius gravitate respectiva, cum igitur columna aeris gravitate respectiva sit gravior Mercurio, ideo potest illum substentare.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
