# Ars dirigendae mentis. Vol. 3 60

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3, CAPUT VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/60
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/60

Pondus columnae similis, sed quae tota ex fluido constat, est vis cum qua corpus a fluido seorsim premitur. Cum vero solidum ponatur fluido specifice gravius, vis haec minor est illa, & ab eadem superatur simili ratione solidum fluido specifice levius, & huic immersum ad supremam fluidi superficiem ascendere deberet. Prob. Posita eadem solidi cum fluido gravitate specifica, sed ad quamcumque altitudinem in fluido suspensum manebit, & fluidum integrum corpus sustinebit, in quo casu propter aequalitatem gravitatum specificamus fluidum sustinere pondus aequale ponderi quantitatis fluidi, quae impleret spatium a corpore occupatum, ut in navibus videre est. Fluidum autem eodem modo agit in omnia solida aequalia ad eamdem profunditatem immersa, & aequaliter illa sustinet. Pondus ergo, quod corpus fluido immersum servat, vocatur illius gravitas respectiva, quae est excessus gravitatis specificae solidi super gravitatem specificam fluidi, idcirco corpora ejusdem ponderis, sed diversae densitatis partes inaequales ponderis admittunt, quando eodem modo fluido immerguntur, propter voluminum inaequalitatem. Quod si fluida sive liquores eterogenei forent, diversamque specificam gravitatem haberent, ut oleum, & aqua, tunc aequilibrium in eadem libella vel orizontali linea non fieret, sed levius fluidum altius supra gravioris libellam ascenderet, donec altitudines ipsae liquorum reciprocae essent specificis illorum gravitatibus, sive gravitates absolutae liquorum in utroque tubo aequales essent, unde cum mercurius ex. gr. quatuordecim vicibus sit gravior aqua, ut aequilibrium sequatur aquae altitudo 14. vicibus major esse debet altitudine mercurii. Ut autem hae clarius percipiantur nonnulla quaesita resolvenda sunt, & quia, haec omnia in gravitate fundantur ideo ulterius demonstrandum corpora in propriis locis gravitare, atque positivam levitatem minime dari, omnesque motus qui a Peripateticis in metum vacui oogle Pars I. Physicae. tui deducuntur, a gravitate pendere, hac de causa breviter describam machinam Pneumaticam seu Borellatan. Quaeres primo quare corpora aquae innatantia secundum aliquam sui partem demergantur?

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
