Latin
CAPUT II
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3 7
Unproofread scanNot analysed yet
motus non est a sola forma, congelatio in aqua non est a sola forma aquae, sed etiam ab ambiente, nec sola forma Arboris est unica florum causa, &fructuum; sumitur igitur Natura pro complexo omnium causarum; quamobrem docuit Sapientissimus Plato Naturam non posse considerari, nisi prius inspecta totius Mundi dispositione. Quamobrem optime NItura a Scaligero definitur Exer. 188. sect. 1. Ordo, connexioque Causarum cum efectibus in Mundo, qui est perfectus, à perfecto optimo sapientissimo factus, quam eleganter ordinariam Dei potestatem appellat, idque ab Hippotrate affirmatum quoque ostendit; &Exer. 278. Siccine Deum Inam quid aliud Natura est:) inopem facis? Lactantius de falsa Relig. lib. 2. cap. 9. laudat Senecam in haec verba: Melius Seneca omnium Stoicorum Doctissimus, qui vidit nil aliud esse Naturam, quam Deum; &clarius Levinus Lemnius lib. 1. de occultis Naturae miraculis cap. 1. ait: Natura est Mens, seu ratio divina operum naturalium effectrix, rerumque existentium conservatrix; Haec vix, inquit, nulli praeterquam Deo, &qui illi indivulse adhaeret, Christo adscribi potest. Concludendum igitur Naturam esse Causarum secundarum Deo subordinatam seriem, seu aggregationem causarum Naturalium; in quo sensu ab Aristotele dicitur: Deum, &Naturam nihil agere frustra. Ex his colligitur perperam violenti nomen usurpari a Peripateticis, cum eorum sit error qui considerarunt singula Corpora esse sui Juris, &in se habere principium suarum mutationum; v. g. quando sursum pellitur lapis vim pati, &violenter moveri, cum Natura lapidis ea sit, ut sursum feratur si sursum impellatur; igitur violentum dicitur juxta hominum tantum aestimationem. His, quae ad Naturam attinent explicatis facile percipitur quid sit Ars; Ars enim est imitatio Naturae, adeo ut, quod extrinsece Natura operatur, varie prineipia disponendo intrinsece; ita Ars diversimode Entia naturalia disponendo extrinsece varia nobis etiam, &admiranda exhibet artefacta ad Naturae imitationem, de quibus plura suo loco.