# Ars dirigendae mentis. Vol. 3 71

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3, CAPUT VIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/71
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/71

CAPUT VIII. An detur positiva Levitas. —ONSTANTISSIMI tuentur Peripatetici cum Arist. C in lib. 4. Phys. ultra positivam gravitatem, quae corpora deorsum impellat admittendam esse positivam levitatem, quae corpora sursum perducat ad Circumferentiam. Contra vero Plato, Democritus omnesque melioris notae Philosophi contendunt solam gravitatem sufficere ad hoc ut omnia corpora hujus elementaris Mundi debita sibi loca consequantur. Quorum opinioni adhaerendo sit ASSERTIO. Dito non dari positivam Levitatem. Prob. Corpora ordinata a Natura ad componendam unam Sphaeram solidam debent habere principium motus ad eandem partem non ad diversas & oppositas sed Corpora omnia elementaria sunt a natura ordinata ad componendam sphaeram elementaria natura ergo habere debent principium motus ad unum, idemque Centrum ejusdem Sphaerae elementaris, & consequenter omnia gravitare. Confirm. Si daretur positiva levitas simul cum gravitate periculum esset ne elementa levia a gravibus recidendo ingenti aliquo inanis spatio ad invicem disjungerentur. Cum enim Elementa calore rarefiant, & frigore condensentur, evenire posset aliquando, ut in minus spatium coarctarentur nec replerent totum illud, quod ipsis naturale est. Quo in casu, si levia sursum & gravia & globum terravia deorsum ferantur; Inter aerem queum ingens aliquod spatium interciperetur in maximum totius naturae incommodum. Igitur ut elementa unum totum componant, & inter se connectantur prout exigit naturae conservatio, debuit admitti unica potentia Matrix ad centrum gravium. 2. Prob.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
