Latin
CAPUT IX
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3 75
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT IX. Quaecumque metu vacui contingere dicuntur solam gravitatem, &vim aeris Elasticam, ut causam habent. DRIMUM experimentum sit Anthlia, sive Tubus A. 4 B. cujus pars B. C. aquae immergatur per eductionem emboli E. D. Aqua ascendit, ut dicunt Peripatetici ad impediendum vacuum. Ratio vero Physica sola est gravitas aeris dum enim Embolus tangit aquam, aer to mediante gravitat in aquam contentam in Anthlia; dum vero embolus elevatur impeditur aeris gravitatio in aquam Anthliae, dum interim idem aer in reliquas aquae partes gravitat, ergo debet aquam per Anthliam ascendere, ubi nullatenus comprimitur, &quidem tamdiu debet ascendere, quoad usque in fundo Anthliae aqua suspensa tantam faciat compressionem, quantam facit aer supra reliquas partes aquae, quod tunc evesit quando aqua est elevata ad altitudinem 32. pelan. (sg. a. )Secundum. Difficultas quae sentitur diducendis follibus ubi foramina omnia clausa sunt, ne aer ingrediatur ab aeris gravitate procedit, qui incumbens sua gravitate dilatationis obsistit, eamque superare nequit, nisi magna vis adlibeatur, cum vero ingredienti aeri aditus patet difficultas non sentitur, quia, aer follibus inclusus est in equilibrio cum aere externo; ideoque multum confert in diducendis follibus. (fig. 35. Confumatur Id ex eo quod folles intra aquam immerii aperto tubo facile diducuntur, si vero tubus praelongui adhibeatur, qui aquae altitudinem superet, quamVis nullus arctus meatus adsit, tamen si aqua nimis profunda fuerit solles diduci non possunt ob gravitatem aquae. Fluida enim non aegre suo loco moventur quando praesto est locus, in quem se recipiant, at ubi aditus non patet vix moveri suo loco possunt, &eo difficilius quo profundiora sunt. Tertius. Lagenae longioris colli orificium supra aquae superficiem invertatur post quam inclusus aer igne fuerit bene calefactus, dum aer frigefit ascendit aqua per magnam partem longitudinis colli, nempe quia aer calore rarefit frigore condensatum: Rarefactus autem aer, &Calidus difficilius comprimitur quam frigefactus, unde est quod aerem in Lagena rarefactum, &calidum, nequit externus aer coactare, dum vero inverso Lagenae Orificio intra aquam inclusus aer frigesit, minus compressioni resistit: quare aer in aquam gravitans impellit eam intra Lagenam, ubi aer inclusus, &enervatus ob Caloris defectum non potest aquae obsistere, quantum a reliquis partibus Aeris comprimitur. (Fig. 36.