# Ars dirigendae mentis. Vol. 3 78-2

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3, CAPUT X. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/78-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/78-2

CAPUT X. De Machina Pneumatica, novisque experimentis quae in ea fiunt. UAE praecise partes hanc Machinam constituunt: Prima est recipiens, scilicet vas vitreum A. B. amplum, & Capax 50. librarum aquae circiter: in summitate habet foramen, cujus foramen est quatuor circiter digitorum marginali labro in conum turbinato ad altitudinem unius digiti, huic inseritur operculum quod caemento connectitur & in medio habet foramen cum Clavicula H. ad intromittendum aerem dum opus est. Item habet Epistomium, scilicet tubum E, cum verticillo C. D. stanneum, seu Cupreum, cum recipiente serruminatum caemento ex pice, resina, & ligneis cineribus. Secunda Pars est Anthlia F. G. cum suo substentaculo: est autem Anthlia ipsa Cilindrus cavus, cujus cavitas est 3. digitorum, huic aptatur Embolus alius nempe Cilindrus metallicus perforatus, & vestitus segmento byGoog mento roris satis Crassi, & bene Lixivio praeparati, ut cavitati Anthliae coaptari possit in parte inferiori emboli inseritur valvula, quae aeri externo aditum praecludat, internum vero egredi patiatur. Manubium emboli ferreum est & dentatum, ita ut inseri possit denticuli illius denticulis Rotae G. Figura Machinae ex Boyle desumpta est. fig. 41.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
