# Ars dirigendae mentis. Vol. 3 78

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3, CAPUT IX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/78
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/78

ut compressione remota, sese in majus, ac naturale spatium extendat; per eductionem autem Emboli, quia attollitur etiam Aer incumbens datur locus Aeri incluso ut dilatetur suaque dilatatione aquam compellat ad ascensum; Imo etiam adiuvat eductionem emboli, & ob id pondus Aeris supra embolum gravitantis ab initio non sentitur: at vero ubi dilatatus fuerit Aer vis ejus elastica languescit, parumper adiuvat Emboli, & super impositi Aeris elevationem, & ideo qui elevat post aliqualem eductionem emboli, non modicam experitur difficultatem, in eo ulterius elevando; Caeterum in hoc experimento ascendit aqua non ad altitudinem 32. pedum, sed ad modicam tantum, scilicet donec sit in aequilibrio cum gravitate, & vi elastica modicae quantitatis Aeris contenti in vase A. B. Fig. 40.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
