Latin
TRACTATUS II
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3 82
Unproofread scanNot analysed yet
TRACTATUS II. DE AFFECTIONIBUS, SEU QUALITATIBUS. IN superioribus assignavimus differentiam, quae versatur inter Corpus Mathematicum, &Physicum, Tquod videl. Physicum praeter Corporis notionem importat qualitates sensibiles, ideo ad Corporis Physi ci perfectam Intelligentiam qualitates physicas explicare necesse est. Qualitates in triplici differentia considerari possunt; Aliquae dicuntur occultae, quae secundum Priscorum sensum tuentur, &comuni recentiorum judicio sunt intelligibiles. Aliae his affines Astronomicae nominantur, quae videl. ex Astrorum influxu, &superstitiosae Astronomiae, Chiromantiae vanitate a plerisque finguntur. Tertiae denique sunt Physicae, &sensibiles, quae passim nostris sensibus obviam occurrunt. De his igitur omnibus sermonem aggredimur, cum in his explicandis praecipue Physicae scopus sit constitutus.