# Ars dirigendae mentis. Vol. 3 82

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3, TRACTATUS II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/82
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/82

TRACTATUS II. DE AFFECTIONIBUS, SEU QUALITATIBUS. IN superioribus assignavimus differentiam, quae versatur inter Corpus Mathematicum, & Physicum, Tquod videl. Physicum praeter Corporis notionem importat qualitates sensibiles, ideo ad Corporis Physi ci perfectam Intelligentiam qualitates physicas explicare necesse est. Qualitates in triplici differentia considerari possunt; Aliquae dicuntur occultae, quae secundum Priscorum sensum tuentur, & comuni recentiorum judicio sunt intelligibiles. Aliae his affines Astronomicae nominantur, quae videl. ex Astrorum influxu, & superstitiosae Astronomiae, Chiromantiae vanitate a plerisque finguntur. Tertiae denique sunt Physicae, & sensibiles, quae passim nostris sensibus obviam occurrunt. De his igitur omnibus sermonem aggredimur, cum in his explicandis praecipue Physicae scopus sit constitutus.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
