# Ars dirigendae mentis. Vol. 3 85

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3, CAPUT II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/85
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/85

se un usistente &c. Variae autem a physicis harum qualitatum constitui solent classes, Prima Classis continet effectus Chiromantiae, & Magiae. Chiromantia ex interioris manus lineamentis, de temperamento, & moribus hominum judicat. Ista si intra certos limites se contineat, non omnino contemnenda est; solerti enim indagine Chiromantae ex lineamentis manuum temperamenta dignoscunt, quia mores plerumque temperamentum sequuntur; de longitate, & brevitate vitae quoque non inepte disserunt dum virtutis plasticae robur, vel imbecillitatem ex linearum inspectione colligunt. Sed non minus exorbitant hi, quam Astrologi; dum quaevis futura contingentia, quae ex libero hominum arbitrio pendent, & definitas in natura causas non habent, non minus quam Astrologi gloriantur se certo praevidere, ut mortis genus, annum, & dum, conjugium, vel caelibatum, virtutes & viia, hnores, & ignominiam, divitias, & paupertatem, & multa alia pure, & mere contingentia: quae omnia in manuum lineis, veluti certis quibusdam characteribus expressa affirmant. Quorum certam, & infallibilem praedictionem solius Divinae Sapientiae praerogativam esse nos credimus. Videatur Vallesii Judicium de Chiromantiae Philosophiae Sacrae cap. 32. Ne autem ignorentur quae circa Chiromantiam sentiant illius Professores, quamvis nullo certo fundamento imixi, sciendum, quod tres sunt illius partes. Carpus, quem vocant rascetam, supra manum spatium junctura interius: Vola, pars interior manus, digitis circunmdata; & digiti ipsi. Digitorum supremus, qui duas tantum juncturas habet, quique aliis solus quasi contraponitur, pollex dicitur, quasi quod viribus polleat. Hunc sequitur index ab indicando. Inde Medius, quem insamem vocant aliqui. Post Annularis. Ultimus Minimus, seu Auricularis. Spatium inter pollicem, indicemque tienar. Quod ei opponitur sub imo digito, quo percutere solemus, hypothenar. Quod sub imo pollicis in modum monticuli assurgit, stheros. Suprema digitorum pars interior, acinus, seu vertex. Articuli interiores digitorum, Procondyli, medii, condyli, supremi metacondyli appellantur. Pollex, & Stheros Marti tribuitur. Ibi violentia, audacia, robur, ignis, crucesque ostenduntur; Immoderata etiam Veneris voluptas, atque vetita, atque infamis. Index Jovi; Sacerdotia, & honores, ac Magistratus.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
