Latin
CAPUT II
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3 86
Unproofread scanNot analysed yet
Medius, &qui in imo monticulis assurgit, seu vallis (hoc enim ubique intelligi volo) Saturno, ibi carceres, tristitia, cruciatus, quartanae, venena, insidiae, metus, luctus, profundae cogitationes, occultae scientiae, aedificandi studium, laboresque, &paupertas declarantur. Annularis Soli, honores majores, existimatio, amicitia, Regum potentia. Minimus Veneri, filii, uxores, voluptates, &felicitates. Triangulus in manus medio, Mercurii est: ibi eruditio, ingenium, laesio linguae. Hipothenar Lunae, defluvia, pituitae, suffocationes, submersiones in aquis, naufragia &c. Linea quae est sub sthero dicitur vitae, cordis, &Soli tribuitur: quae a Carpo ad Hipothenar projicitur hepathica, &Jovis. Invenitur etiam linea cerebri in vola manus, vel sub radicibus digitorum, &lunaticos ostendit; quae est inter mensalem, &auricularem Venerea est. Itaque lineae communes principaliores sunt decem, &si addatur, quae sub annulari digito, undecim; sed haec, quae ad multitudinem linearum, spectant, enarrare, &est, &ideo explicare quantum ad omnia superfluum nempe vitadicimus septem tantum esse principaliores, lis, cerebri, jecoris, genitalis, saturnina, lactea, &solaris. Manuum inspectio fieri debet lotis manibus, &lumine claro. Itaque lineas principales pallidas, &quasi delitentes habentes mortis signum est, sicut si habeant colorem inaequalem, &nigrum. Lineae in nodo pollicis manifestae mortis pericula pronuntiant, specialiter mortem violentam, ut capitis detruncationem, laqueum &c. Si autem inter articulos in portentanjunctura fuerint, velut o –suspendium in auricutur; si in annulari sint, honores; si autem lari, byGoogle lari, ingenium; in indice magnam in rebus gerendis scientiam, atque prudentiam. Ut autem haec clarius percipiantur, sua figura describuntur (Fig. 43.