# Ars dirigendae mentis. Vol. 3 90.5-6

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3, 90.5 to 90.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/90.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/90.5

Secundo Respective ad nostras Sensationes, calor enim & frigus nil aliud sunt, quam sensationes mentis nostrae, in rebus tantummodo dantur virtutes, quibus excitamur, itaque calor, & frigus nil aliud sunt, quam mentis nostrae excitationes, quatenus ab uno ambiente ad aliud transimus, sic quia in aestate in aere est calor, dum ad loca subterranea pervenimus maximum ibi frigus sentimus, & econtra hyeme calor provenit ex eo, quod eodem pacto non excitamur ad frigus, vel calorem percipiendum. Ad Tertiam Classem referuntur Corpora venenatarum qualitatum, quibus hominum vita tollitur. Ubi observandum est, quod venena in se, & absolute spectata nil mali videantur habere; sed quoniam in sanguine humano vel nimiam excitant effervescentiam, vel coagulativum inducunt lentorem, ideo tantummodo vitae Corporeae noceant, utpote quae in moderato sanguinis, & Spirituum fluxu, & refluxu consistit, & sic venena sunt vel corrosiva, vel coagulativa. Antidota itaque non sunt unius generis. Primo Venena spirituosa intrinsecus assumta corriguntur medicamentis oleosis, quorum viscositas obstat, quominus venenum vim suam corrosivam exercere possit. Secundo Venena lentosa intrinsecus assumpta corriguntur medicaminibus sudorem excitantibus, quae ob sui volatilitatem venenatas particulas sanguinem coagulantes efficiunt.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
