# Ars dirigendae mentis. Vol. 3 92

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3, CAPUT II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/92
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/92

Capilli subnigri, si sint moderate tenues, bonos indicant mores, & bonam compositionem hominis. Cutis rugosa, vel ultraquam debet laxa, indicat Ani mum resolutum, & mollem. Caput aliquanto majus quam, congruit indicat sensuum augmentum, virtutem, & magnificentiam; globosum, & enorme sin sensuum sapientia, memoria, atque prudentia. Frons angusta indocilem, & veracem; magna valde significat stultitiam; rotunda iracundiam. Oculi inter omnia signa magis indicant veritatem & ideo ex mutatione oculorum Animi motus non ra ro cognoscuntur. Itaque oculi obtusi malignos mores, & insidiantes praesignant; parvi ingenium; lividi tanquam tenebrosi nocentes; nigri perspicaces; albi ignorantiam, & inadvertentiam denotant; & multa alia, quae hic recensere opus non est, ab hujusmodi auctoribus finguntur, quibus tamen nulla est adhibenda fides. Nihiloninus ex membrorum & linearum porportione possunt aliqua conjecturaliter praevideri Dixi conjecturaliter, quia homo praeditus est libertate, qua se ipsum dominare potest, & debet. Probatur primo ex Sacra Scriptura Eccles. 19. Ex visu cognoscitur vir, & ab occursu faciei cognoscitur sensatus. Complexio naturalis inclinat homines ad plures effectus; vita enim hominis pendet ab illius compositione: sic observamus melancolicos esse tristes, & graves, terribiles immagine, potentes.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
