# Ars dirigendae mentis. Vol. 3 94-2

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3, CAPUT IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/94-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/94-2

CAPUT IV. De Figuris constellatis vulgo dictis Talisman. VALISMAN est statua sub certa constellatione facta, in qua superiores mundi virtutes derivantur quae sponte ad interrogata responsa dare, & divinationi inservire dicitur quapropter Talisman significat apud Judaeos, Arabes, Persas, Indos, & Graecos quemlibet lapidem, gemmam, annulum, laminam, specialiter tamen fiebant ex vili materia, limo, luto, lana, cera, ligno &c. Olim etiam Maquen dicebantur, sive Clypeus, vel scutulum; a Chaldaeis autem, & Aegyptiis, nec non Persis Tisilmenaja, quod significat imaginem, seu figuram. Harum imaginum auctor aperte non innotescit, licet communiter dicantur Persae, & Chaldaei, ut ex directore Rabini Moysis videre est. Reitat ergo determinare in praesenti, an revera hujusmodi figurae virtutes habeant, vel potius sint superstitiones; qua in re duplex est opinio: Prima est Jacobi Regii Gregorii Michaelis Praepositi cobi Caffarelli, Gocleni &c. asserentium de facto virtuEslemsburgensis, tes habere. Secunda est omnium Catholicorum, cum quibus sit

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
