# Ars dirigendae mentis. Vol. 3 94

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3, CAPUT II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/94
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/94

Non omnia signa esse pronostica, cum multa contingentia, & accidentalia sint; Insuper illae maculae ex dispositione sanguinis proveniunt, & ideo signa alba, & nigra a multis creditur sua habere significata, dicunt enin quod in radice unguium futura, in medio praesentia, in summitate jam evanescunt. Alba bonas spes, nigra metus, & detrimenta, insidiasque praedicere & si macula magna sit, & quasi stella, magnum esse, quod paratur, & expectatur: quod hac in parte tenendum, est, signa esse accidentalia, quibus nulla fides est praebenda.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
