Latin
iv
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3 iv
Unproofread scanNot analysed yet
Quantum vero non solum hujusmodi facultatibus, quae individua pene quadam Scocietate cum Philosophicis studiis conveniunt, sed bis etiam praecipue, quae ad publica, &privata Principum, &Regnorum jura pertinent, antecellas Lotaringia jam dudum, &Viennensis aula satis clare testantur Ex quo factum est, ut &singularis ingenii Tui acumine, &celeritate, qua plurimum polles consiliorum fide, officiique constantia, ac religione Optimo Principi Francisco II. Hetruriae M. Duci adeo Te semper in negocio probaveris, ut Tuae fidei, &integritati confisus maximis, diffcillimisque rebus administrum &consiliarium adbibuerit, &suae veluti dominationis Vica. rium Hetruriae toti praeesse voluerit. Quae quidem tot, tamque egregias cultissimi ingenii, e bene morati animi Tui dotes, inteoritatem praesertim, justitiam, atque incredibilem illam in rebus arduis, pulcherrimisque gerendis, conficendisque prudentiam optime animadvertens in spem certam adducitur Te unum fore grande affictis suis rebus columen, &praesidium, &,qui Tuus maximus in illam est Amor praestantissinum quoque adjumentum quantum in Te erit allaturum. Quamobrem sicuti clementissimum suum Principem, ut speciosum quoddam, rarissimumque munus, ac beneficiam a D. O. M. acceptum jure suspicit, ac veneratur, ita enim imperat, ut ejus Sanctissimis, ac aequilissimis Legi.