# Ars dirigendae mentis. Vol. 3 v

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3, v. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/v
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/v

bus vivere antiquius multo, quam propriis ducat, & dulcius esse sentiat, sic etiam ab eodem Te sibi praesidem datum ejus erga se amoris, & Charitatis caeterarumque virtutum imitatorem jure optimo sibi gratulatur. Ista quidem, & alia quamplurima, & longe majora celebranda mihi forent, si Te, tuaque laudare vellem, minime tale aliquid ausim suscipere, quum praecipue animi Tui mode ratio, modestiaque singularis me licet invitum a quocumque genere Laudis valeat deterrere. At vero praeterire minime si, lentio licet maximum illum Tuum in literas, bonasque artes, ac omnia fere scentiarum genera earumque cultores amorem, ac studium singulare, neque enim eos solum amare semper atque amplecti, sed etiam quod caput est fovere validoque Tuo Patrocinio tueri consuevisti. Quod mehercuic praecipuo mihi maximoque incitamento fuit, ut praesens hoc volumen Tuis faustissimis auspiciis audacter commendarem Quoa pacata, placidaque Fronte tanquam certissimum, aeternumque mei erga Te amoris, observantiae, atque existimationis, argumentum quae Tua benignitas est, excipere non graveris Vale igitur Excellentissime Vir, Teque boni superi Optimo Principi Hetruriae, Literis, bonisque omnibus diu servent incolumem. TA natura comparatum est, ut illustrata Divino lumine mens ea saepius, ac vehementius desideret, quae propriam decorant dignitatem, ac decoratam extollunt, pluresque naturae effectus mirata, eorum causas scire cupiat, quae a brutis animantibus, quae nec sciunt, nec scire cupiunt, quam maxime distans sapientissimo Numini, quoad fieri potest, assimiletur.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
