# Ars dirigendae mentis. Vol. 3 viii

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3, viii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/viii
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-3/viii

Dixi probabiliter, quia summum certitudinis gradum habere nequit: cum unius causae plures, & saepe contrarii sint effectus, & unius effectus plures reperiantur causae; quamquam quae reperiuntur, certissima sint. Physica ergo seu Physiologia est, quae circa res naturales earumque phaenomena versatur; res autem naturales sunt omnia corpora; illorumque congeries vocatur, ut diximus, Physica; Ea igitur phaenomena explicat naturalia, idest illorum causas tradit, quamobrem cum in has causas oculos conjiciamus, ipsum in genere corpus examinandum est: Deinde quibus regulis rerum Conditor omnes motus fieri voluerit: quae regulae vocantur leges naturae. Lex autem norma est, secundum quam Deus voluit certos motus semper, idest, in omnibus occasionibus, fieri. Pro investigatione legum naturae tres tradit. regulas Nevvtonus: Prima est, Causas rerum naturalium non plures admittendas, quam quae, & verae sint, & eorum phaenomenis explicandis sufficientes. Secunda; effectuum naturalium ejusdem generis easdem esse causas; Tertia; qualitates corporum, quae intendi, & remitti nequeunt, quaeque corporibus omnibus competunt, in quibus experimenta instituere licet, pro qualitatibus corporum universorum habendas esse. Physicae autem nostrae tres constituimus partes: prima generalem, quae rerum naturalium principia, elementa, & generales qualitates exponit; secunda specialem, quae de corporibus coelestibus, & terrenis specialibus agit. tertia specialissimam, quae de plantis, & animalibus nonnulla tradit. IN

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
