# Ars dirigendae mentis. Vol. 4 10

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4, CAPUT III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/10

Montes decrescunt, & Plana, Vallesque attolluntur.
Prob. 1. Auctoritate Senecae dicentis
Omnia Tempus edax depascitur, omnia carpit,
Omnia Sede movet, non finit esse diu;
Flumina deficiunt, profugum Mare Littora siccat,
Subsidunt Montes, & Juga Celsa ruunt.
Atque etiam ex Ovidio lib. Met. 1. taliter dicente
deducitur.
Vidi ego quod fuerat quondam solidissima Tellus
Esse Fretum, vidi factas ex Aequore Terras,
Et procul a Pelago Conchae jacuere Marinae,
Et vetus inventa est in Montibus Anchora summis
Quodque fuit Campus, Vallem decursus Aquarum
Fecit, & Illuvie Mons est deductus in Aequor,
Atque Paludosa Siccis aret humus Arenis,
Quaeque sitim tulerant stagnata Paludibus hument
Ergo &c.
Prob. 2. Pluribus experientiis, de quibus Plin. lib. 2.
Capit. 87. & 88. his verbis Nascuntur & alio modo
Terrae, ac repente in aliquo Mari emergunt, veluti

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
