# Ars dirigendae mentis. Vol. 4 100

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4, CAPUT V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/100
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/100

At quare vehementior sit aestus aequinoctiorum, quam solstitiorum tempore, hujus causam Rudigerus deducit ex eo, quod aer eo tempore nonnisi mediocriter sit expansus, atque ita luna vehementiorem aestum excitare possit. Unde constat communem esse sententiam aestum in lunam refundi, proinde sit. ASSERTIQ. Maris Aestus a Luna est. Prob. 1. Ex convenientia, quae in aestu maris cum luna deprehenditur; nam sicut luna, dum meridianum citius, quotidie ascendit min. 5. sic maris aestus quotidie min. 5. serius incipit. Secundo quoties luna in horizonte versatur, toties ejus refluxus existit, ideo causam aestus marini lunam esse jamdiu suspicati sunt Philosophi, & ratio est, quia quando luna circa terram volvitur, necesse est, ut aer intermedius praematur, atque hac pressione aqua pellatur. Verum thesis clarius constabit ex solutione argumentorum. Objic. 1. Per systhema Copernicanum melius refundi potest in terrae motum, quam in lunam secundum sententiam Galilaei; ergo &c. Resp. In primis nos non defendere systhema Copernicanum ut thesim, sed tantum, ut hypothesim, deinde in opinione Galilaei plures adsunt difficultates quas breviter ostendere operae pretium est. Vult igitur iste subtilissimus vir ex complicatione motus diurni terrae cum motu annuo sequi magnam inaequalitatem motuum in superficie terrae; & quemadmodum vas, quod feratur aliqua velocitate si subito sistatur, aut tardius moveatur, aqua in illo contenta, concepto impetu fertur in anteriora vasis; ita pariter vult aquas maris propter motuum illorum complificationem in altum assurgere, & moveri in contrariam paricI partem Sed si vera esset haec sententia, magni lacus, & fluvii ab eodem praecise motu non essent immunes, cum non secus, ac mare ferantur secundum ordinem signorum; deinde non quolibet velocitatis incremento, aut excremento aqua effunditur, sed tantum, quando vasis velocitas insignitur, augetur, aut minuitur, aut si subitus fiat transitus a quiete ad motum notabilem.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
