Latin
CAPUT V
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 104
Unproofread scanNot analysed yet
In mari mediterraneo observatur aestum non haberi nisi in ultimo mari Adriatico prope Ve netias; aliis enim in locis mediterraneis aqua tantum secundum littus lenitur, movetur, &fluit nullo ac cedente aestu. Item idem accidit in mari Svetico ponto Euxino &mari mortuo Asiae, sed si luna aestus causa esset, ubique fluxus, &refluxus haberetur, ergo &c. Resp. dist. Si ubique luna eodem modo premeret ronc. secus neg. Animadvertendum est lunam non omnes partes telluris premere sed tantum illas, cui directe imminet. Mare mediterraneum, &alia allata maria extra tropicos sistunt, ideoque illa luna non premit, &quamvis in sinum mediterraneum aqua facile ex Oceano per fretum Gaditanum influat, tamen non inducit in illo aestum propter ejus vastitatem, &profunditatem, &angustiam freti Gaditani, &tantummodo in illum levem fluxum, &refluxum causat. Aqua vero, quae mare Adriaticum subit, &initio secundum littus profluit, tandem in ultimo sinu, fluctibus sese invicem ad tempus substinentibus, &stipantibus eodem modo, quo in Oceano, quamvis minori aestu tumere debeat. Mare Aegeum vero, non tam quia longe a Gaditano freto distat, quam quia multis insulis oppressum est, &occupatum, atque impeditum, ita ut aquarum ad aestum incitandum satis accipere non possit. Observatur etiam in mari Aegeo aquam modo in meridiem, modo in septentrionem nullis observatis legibus ferri: in meridiem verosimile est fluere, quod multa, &magna flumina minus late patenti Ponto Euxino assidue excepta per Aegeum mare in sinum mediterraneum effundantur in septentrionem, eo quod Tusciae nonnunquam adeo vehementer saeviant, ut undas summotas, &retroactas sustineat, donec cessante illo ad locum suum revertantur.