# Ars dirigendae mentis. Vol. 4 104

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4, CAPUT V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/104
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/104

In mari mediterraneo observatur aestum non haberi nisi in ultimo mari Adriatico prope Ve netias; aliis enim in locis mediterraneis aqua tantum secundum littus lenitur, movetur, & fluit nullo ac cedente aestu. Item idem accidit in mari Svetico ponto Euxino & mari mortuo Asiae, sed si luna aestus causa esset, ubique fluxus, & refluxus haberetur, ergo &c. Resp. dist. Si ubique luna eodem modo premeret ronc. secus neg. Animadvertendum est lunam non omnes partes telluris premere sed tantum illas, cui directe imminet. Mare mediterraneum, & alia allata maria extra tropicos sistunt, ideoque illa luna non premit, & quamvis in sinum mediterraneum aqua facile ex Oceano per fretum Gaditanum influat, tamen non inducit in illo aestum propter ejus vastitatem, & profunditatem, & angustiam freti Gaditani, & tantummodo in illum levem fluxum, & refluxum causat. Aqua vero, quae mare Adriaticum subit, & initio secundum littus profluit, tandem in ultimo sinu, fluctibus sese invicem ad tempus substinentibus, & stipantibus eodem modo, quo in Oceano, quamvis minori aestu tumere debeat. Mare Aegeum vero, non tam quia longe a Gaditano freto distat, quam quia multis insulis oppressum est, & occupatum, atque impeditum, ita ut aquarum ad aestum incitandum satis accipere non possit. Observatur etiam in mari Aegeo aquam modo in meridiem, modo in septentrionem nullis observatis legibus ferri: in meridiem verosimile est fluere, quod multa, & magna flumina minus late patenti Ponto Euxino assidue excepta per Aegeum mare in sinum mediterraneum effundantur in septentrionem, eo quod Tusciae nonnunquam adeo vehementer saeviant, ut undas summotas, & retroactas sustineat, donec cessante illo ad locum suum revertantur.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
